Reliquiario di Sisto V donato alla Citta' di Montalto (Parte posteriore)

zoom1


Versione latina

SIXTUS PPV

Dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem. Quanta dilectione et charitate clarissimum patrium solum nostra incunabula ipsam terra Montem Altum prosequamur tum ex multis a nobis usque ad hanc diem collatis in eam gratiis et beneficiis tum ex hoc potissimum munere quod nuper venerabili fratri episcopo Caputaquensi concivi vestro ad nos perferendum dedimus facile intelligere poteritis. Siquidem si res ipsa etiam primo tantum a nobis perpendatur, profecto eam esse non parvi pretii, ac non mediocris artificcis agnoscetis, ex auro enim argento opus ipsum fabrefactum lapidibus et gemmis arte mira distinctis contextum reperitis. Sin autem virtus et efficacia illarum, quae inibi includunt reliquiarum interiori oculo inspiciatur, procul dubio inestimabile atque adeo pretiosissimum munerum locus letissimum donum esse apparebit. Quae quidem reliquiae etsi modica et perexigua Martirum fragmenta videantur, tamen eandem illis inesse virtutem, quae in eorum corporibus, ac in ipsis animabus, quae in celo existunt. Utique probat auctoritas magni illius theologi Gregorii Nazianzeni dicentis quod Sanctorum vel sola corpora idem possunt quod animae sanctae sive manibus contrectentur, sive honorentur quorum vel sola sanguinis gutta, atque exigua passionis signa idem possunt quod corpora. Suscipite igitur vos benedictionis filii haec sacra pignora, quae non solum erunt pietatis nostrae in ipsam patriam nostrisque in vos paterni animi monumentum, sed etiam ad vestri omnium custodiam minimen, ad pulsandos hostes arma fidelia, ad conciliandam conservandamque inter cives pacem sacra vincula, ad luem omnemque morbum pellendum celeste remedium, ad omnia denique bona tam coelestia quam terrena comparanda certissima fiducia. Sic existimate nos complurium predecessorum nostrorum huius sanctissimae sedis antistitum, qui ad universalis apostolatum assumpti domum paternam in Ecclesiam commutatam, sacris sanctorum martyrum reliquis ex diversis locis summa industria conquisitis ornarunt, exempla atque vestigia sectantes, paternam domum quam non brevis spatii metimur angustiis, sed patria dilectione eam esse censemus quae in unum omnes vos concives amplectitur Terram scilicet ipsam Montem Altum hisce sanctorum martyrum pignoribus decorare voluisse. Quo circa vos quantum cum Deo possumus hortamur et monemus ut hanc insignium reliquiarum thecam in palatio eiusdem Terrae Montis Alti, in loco congruo et decenter ornato, perpetuis futuris temporibus asservandum et custodiendum collocetis. Mandantes insuper ut ibi sub quatuor clavibus, quarum una penes Collegiatae ecclesiae Decanum, alterum penes primum Priorem, tertia penes primum ex Notariis, quarta vere penes Scindicum manere debeat conclusa, atque consignata habeatur, ac uti res sacra perpetuo inalienabilis sit, indeque nec extrahi, nec asportari queat, nisi convocato prius eiusdem patriae concilio, quod parvum appellatur, eiusque voto solemniter perquisito et obtento, quod quidem notum tunc demum perquirendum et postulandum erit, ubicunque in ipsa Terra processiones per vos certis anni temporibus indicendae, celebrandae erunt. Cuius sane celebrationis diebus, ut uberiorem in vos, populumque vestrum gratiam nostram agnoscatis, omnibus et singulis utriusque sexus christifidelibus vere poenitentibus et confessis, ac sanctissimae eucharistiae sacramento refectis, qui huiusmodi processionibus ubi predictae reliquiae ea, qua decet, reverenti per ipsam Terram circumferentur, devote interfuerint, et pro christianorum principum concordia et sanctae matris Ecclesiae exaltatione, haeresumque extirpatione pias ad Deum preces effunderint, plenariam omnium et singulorum peccatorum suorum indulgentiam et remissionem; illis autem qui statutis a iure temporibus firmum confitendi, et sacrosanta Eucharistiam pariter suscipiendi propositum habentibus, ducentos annos et totidem quadragenas de iniunctis eis vel alis quomodolibet debitis poenitentiis in forma Ecclesiae consueta, et omnipotentis Dei misericordia, et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, misericorditer in Domino concedimus et relaxamus. Plura autem nostro nomine idem Episcopus coram vobis exponet, cuius orationi fidem habebitis.

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die 28 iulii 1586, pontificatus nostri anno secundo. 

L'originale in pergamena, in latino, si trova presso l'Archivio Comunale di Montalto. È riportato anche dal Pistolesi (pp. XLV-XLVI, 100, 105). La traduzione è nostra, mantenendo in qualche parte quella del Pistolesi.

Parte anteriore e vers. italiana del "Breve"  >>

Testo e traduzione di Vincenzo Catani, La Chiesa Truentina, Op. cit., pp. 70 - 74 >>