2021 - Celebrazioni V Centenario della nascita di Sisto V P.O.M.

13.12.2021

Tempo rimanente



Countdown
expired


Link:
PREPARATI


Link:
COMITATO NAZIONALE DELLE CELEBRAZIONI
Celebrazioni 2021
Domenica, 20 Giugno 2021

Chi e' on line

Abbiamo 25 visitatori e nessun utente online

itenfrdeptrues

DECRETO DI SISTO V DI EREZIONE DEL PRESIDATO DI MONTALTO

SIXTUS PP V

POSTQUAM NOS nuper patriam nostram carissimam Montis Alti debito civitatis titulo decoravimus, ispiusque incolas et habitatores nostri obsequentissimos civitate perpetuo donavimus, id in praesentiarum nobis agendum est, ut illa eis ac terris nostri praesidatus concedamus, quae felicem statum et communem utilitatem et commoditatem eorum concernere dicuntur; motu itaque proprio statuimus et ordinamus quod gubernium civitatum et terrarum dicti Praesidatus apud eamdem nostram civitatem Montis Alti perpetuo esse debeat; et pro tempore existentes dicti Praesidatus gubernatores perpetuam ibidem residentiam tacere, et iustitiam administrare teneantur. Concedimus propterea ipsis civitatibus ac terris perpetuum gubernium distinctum et separatum, liberantes omnes et singulas praefatas civitates ac terras ac personas, incolas et habitatores earumdem a gubernio et regimine provinciae Marchiae, ita ut, perpetuis futuris temporibus, terrae et civitates ipsius Praesidatus nec congregationi provinciali nec contibutioni expensarum per dictam provinciam Marchiae facendarum adstringantur; ac provinciales dictae provinciae suas expensas solvant, et subiecti gubernio dicti praesidatus, debeant dumtaxat solvere expensas, quas facient, quaequae ordinabuntur in eorum congregationibus apud eamdem civitatem Montis Alti perpetuis futuris temporibus fiendis, eisdem modo et forma, quibus ibidem antiquitus factum fuit. Ut autem dictum gubernium firmius subsistat, statuimus et ordinamus quod notarii, tam civiles quam criminales, debeant continuo habitare in eadem civitate Montis Alti, et inibi unum archivium erigere, ubi cum magno studio, fidelitate et diligentia conserventur omnes scripturae ad dictum gubernium spectantes, ipsumque archivium et scripturas inde nullo modo amoveri possit, sub poena privationis eorum officiorum; ipsique notarii in fine cuiuslibet gubernii syndicatui stare, et de administratis, syndicis, ab ipsa praesidatus congregatione deputandis, rationem reddere. Et ut rerum abundantia in dictis civitatibus et terris praesidatus, quantum fieri potest, existat, statuimus quod nullus praedicto gubernio minime subiectus, possidens bona in terris praedictis, possit inde extrahere seu extrahi facere aliquam grani quantitatem, nisi prius sibi reliquerit tertiam partem, quam pro pretio currenti vendere debeat. Praeterea, cum civitates et terrae ac loca dicti praesidatus gubernio subiecta, stipendium et salarium gubernatori et officialibus eiusdem gubernii persolvant, ipsas terras, civitates et loca earumque personas a solutionibus custodiarum ab ipsis fieri solitis pro provisionibus seu mercedibus gubernatoris et officialium civitatis nostrae Maceratensis, prorsus liberamus et eximimus. Necnon terris, civitatibus et locis dicti praesidatus facultatem eligendi eorum praetorem concedimus, ita tamen ut electio huiusmodi per Sedem Apostolicam, absque aliqua retardatione et exceptione, confirmari debeat. Et ut homines dicti praesidatus maiori cum rerum copia vivere possint, ipsis terris, civitatibus et locis indulgemus ut libere et absque ullis impedimentis possint emere granum Regni Neapolitani, ubi id commodius facere poterunt et eis benevisum fuerit, ac illud conducere et conduci facere ad eorum civitates terras et loca, nullius ad hoc requisita licentia. Eos quoque liberamus et eximimus ab omnibus vectigalibus, datiis, doganis, gabellis et transitibus, qui res, bona et merces cuiusvis generis ad dictam civitatem Montis Alti, excepta tamen dogana Anconae et aliis doganis pro rebus extra Statum per mare transportandis; inhibemus propterea dictorum vectigalium, datiorum, gabellarum et transituum huiusmodi conductoribus, exactoribus et appaltatoribus ne personas praedictas, eorumque res, merces et bona quoquo modo molestare, aut ab eis quidquam, ratione earumdem rerum et mercium, tam in eundo quam redeundo, exigere praesumant. Et quia terrae nostrae Montis Fortini et Montis Monachi dicti praesidatus gubernio subiectae, non erant primitus aggregatae numero aliarum terrarum dicti praesidatus, volumus ut illae in futurum sint perpetuo aggregatae dicto praesidatui, prout illas per praesentes nostras aggregamus, gaudeantque, eisdem privilegis, immunitatibus exemptionibus, praerogativis et aliis gratiis, quibus aliae dicti praesidatus civitates, terrae et loca gaudent et potiuntur, et gaudere et potiri poterunt quomodolibet in futurum, liberantes eas prorsus in eximentes a gubernio et congregatione provinciae Marchiae et praefectura Montaneae. Postremo litteras liberi commercii a nobis concessas inviolabiliter et perpetuo observari volumus et mandamus: necnon decretum a congregatione factum quod omnes civitates, terrae ac loca dicto gubernio subiectae debeant habere unum et idem pondus et mensuram, vidilecet cameralem, sub poenis a gubernatore imponendis, confirmamus et observari mandamus, modo et forma quibus supra. Necnon omnia et singula privilegia, exemptiones, praerogativas, bullas et alias gratias civitatibus, terris et locis praedictis per nos et alios Romanos Pontifices praedecessores nostros hactenus quomodolibet, tam in materia gravi quam cuiusvis alterius rei concessas, quatenus sint usu receptae, approbamus et confirmamus illisque perpetuae et inviolabilis apostolicae firmitatis robur adiicimus, ac illa et illas ad quos spectat et in futurum quomodolibet spectabit, inviolabiliter observari debere. Sicque per quoscumque iudices ordinarios et delegatos, etiam causarum Palatii Apostolici auditores, ac S. R. E. Cardinales, etiam legatos de latere, sublata eis et eorum cuilibet quavis aliter iudicandi et interpretandi facultate et auctoritate, ubique iudicari et diffiniri debere; necnon irritum et inane quidquid secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter, contigerit attentari, decernimus. Non obstantibus felicis recordationis Bonifacii Papae VIII praedecessoris nostri, de una, et concilii generalis de duabus diaetis, dummodo ultra tres diaetas aliquis auctoritate praesentium ad iudicium non trahatur; necnon recolendae memoriae Pii Papae IV, etiam praedecessoris nostri, de registrandis gratiis Camerae Apostolicae intereresse concernentibus in eadem Camera, intra certum tunc expressum tempus; ac aliis contitutionibus apostolicis, et quatenus opus sit, nostra de non tollendo iure quaesito; privilegiis quoque, indultis et litteris apostolicis in contrarium quomodolibet concessis, approbatis et innovatis. Quibus omnibus, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus specialis et expressa men-tio, seu quaevis alia expressio habenda aut aliqua alia exquisita forma ad hoc servanda foret, eorum tenores praesentibus pro expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat, specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem quod earumdem praesentium transumptis, etiam impressis, manu alicuius notarii pubblici subscriptis et sigillo cuiusvis personae in dignitate ecclesiastica munitis, eadem prorsus fides exibeat ubilibet in sud., et extra, quae juris........ 

Datum Romae apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIII decembris MDLXXXVI, pontificatus nostri anno secundo.

Cfr.: V. Catani, La Chiesa Truentina, Op. cit., pp. 82 -87 >>

Epistolari

epistolari

La biblioteca

Bibliotheca

Proprieta' e dimore

villa montalto

Arte & Mecenatismo

Ritratto del Principe Miche

Opere

oristano

CELEBRAZIONI V CENTENARIO

celebrazioni v centenario

Bolle Bandi Avvisi e Brevi

Biblioteca-Angelica-060

Araldica Sistina

stemma peretti montalto