2021 - Celebrazioni V Centenario della nascita di Sisto V P.O.M.

13.12.2021

Tempo rimanente



Countdown
expired


Link:
PREPARATI


Link:
COMITATO NAZIONALE DELLE CELEBRAZIONI
Celebrazioni 2021
Mercoledì, 02 Dicembre 2020

Chi e' on line

Abbiamo 30 visitatori e nessun utente online

itenfrdeptrues

LETTERA DI SISTO V CHE ACCOMPAGNA DONI D'ARGENTO PER LA CATTEDRALE DI MONTALTO

SIXTUS PPV
Dilecti fiii salutem et apostolicam benedictionem. Magno nos aestuantes desiderio Ecclesiam Civitatis Montisalti Patriae nostrae chiarissimae superioribus mensibus a nobis in Chatedralem de venerabilium fratrum nostrorum Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalium consensu, ut nostis, erectam, non solum spiritualibus gratiis et donis decorandi, sed etiam pretiosis ac eximiis ornamentis et muneribus quibus potissimum Omnipotentis Dei cultus et universi istius Populi devotio in dies magis augeri valeat, ditandi; praetermittere hoc tempore noluimus, quin dilecto filio Magistro Mercolino utriusque Signaturae nostrae Referendario istuc ad regimen Praesidatus eiusdem Civitatis Montisalti a nobis nuper ei demandatum properanti sex candelabra argentea ac Crucem pariter argenteam, cui Redemptoris nostri Jesu Christi ex solido etiam argento imago affixa pendet, ponderis in totum plus minus tertiae supra centesimam libram, ac faldistorium, quae est Episcopi rem sacram celebrantis sedes, superiori ex parte ex oricalco fabrefactum, ad vos nostro nomine perferenda daremus. Quae quidem munera, si ex nostrae erga vos paternae charitatis et benevolentiae, quibus illa ad vos misimus, affluentia et magnitudine, uti decet, metiemini, procul dubio non modicum, aut vulgare amoris et gratiae nostrae signum ac monumentum esse et agnoscetis et iudicabitis. Illud autem vos hortamur et admodemus ut huiusmodi sacra ornamenta in loco a vobis in ista Civitate eligendo, congruo tamen et decenter ornato perpetuis futuris temporibus asservanda et custodienda, excepto faldistorio, quod praefatae Ecclesiae Episcopo per praesentes donamus, collocetis: curantes ut ibi sub duabus clavibus, quarum altera penes dictum Episcopum, altera penes eiusdem Civitatis Priores remaneat; conclusa atque consignata habeantur; nec inde extrahi et asportari debeant, nisi de eorundem Episcopi et Priorum consensu et voluntate; ac veluti sacro usui addicta perpetuo in alienabilia existant. Vobis praeterea universoque istius Civitatis Populo nostram et Sedis Apostolicae benedictionem omni animi affectu concedimus et elargimur.
Datum Romae apud Santum Marcum, sub annulo Piscatoris, die secunda Maii MDLXXXVII, pontificatus nostri anno tertio.

Epistolari

epistolari

La biblioteca

Bibliotheca

Proprieta' e dimore

villa montalto

Arte & Mecenatismo

Ritratto del Principe Miche

Opere

oristano

CELEBRAZIONI V CENTENARIO

celebrazioni v centenario

Bolle Bandi Avvisi e Brevi

Biblioteca-Angelica-060

Araldica Sistina

stemma peretti montalto