Martedì, 23 Aprile 2024

Chi e' on line

Abbiamo 146 visitatori e nessun utente online

CONCESSIONE DELLA ESENZIONE DALLE TASSE - LATINO

Indice articoli

SIXTUS PP V

Dilecti filii, salutem et apostolicam benedictionem. Aequum et rationi consonum esse arbitramur ut postquam divinae placuit bonitati nos quamquam indignos ad hunc sublimem apostolatus gradum provehere aliquod praecipuum pietatis et charitatis signum patriae isti nostrae praebeamus. Cum igitur nos minime lateat in publicorum vectigalium solutione, nos tum ob loci paupertatem, tum ob saevam et duram exactorum conditionem, incommoda et damna non parva indigne pati solitos esse, vestrae in hoc quieti et commoditati consulere cupientes, motu proprio, ex certaque scientia ac de mea voluntate et liberalitate nostra, Terram istam universitatemque vestram, vosque omnes et singulos, nec non domos, possessiones, predia, prata ac omnia alia bona mobilia et immobilia, ac se moventia, tam intus quam extra ipsam Terram et in eius districtu duntaxat consistentia, a vobis possessa, quaecumque, quotcumque et qualiacumque fuerint, nec non laboratores et colonos vestros ac cuiuscumque generis animalia a quibuscumque vecticalibus et oneribus Camerae Apostolicae ordinariis et extraordinariis, etiam subsidii trienalis, et quibusuis aliis veteribus et novis quocumque nomine nocentur, impositis et imponendis gravaminibus, auctoritate apostolica, tenore praesentium per octo annos proxime futuros, a die his literis adscripta incohandos, eximimus et totaliter liberamus ac libera et exempta esse et fore, ita ut ad dictorum vectigalium onerum et gravaminum cameralium solutionem, durante octennio huiusmodi, nequaquam teneamini, nec a quoquam quavis auctoritate cogi et compelli possitis, statuimus et declaramus mandantes et districtius inhibentes quibusuis thesaurariis, depositariis, exactoribus, dohaneriis, publicanis et conductoribus vectigalium, et onerum cameralium praefatorum, ne vos ac vestrum quemlibet, quovis pretextu, seu causa in exactionibus huiusmodi molestare, aut quicquam exigere audeant, vel praesumant, sed hac exemptione libere frui et gaudere nos permittant. Non obstantibus fe(licis) re(cordationis) Pii Papae IIII predecessoris nostri de insinuandis ac registrandis in Camera Apostolica quibuscumque gratiis illius interesse concernentibus, ac aliis constitutionibus et ordinationibus apostolicis, statutisque ac reformationibus et provisionibus etiam iuramento, confirmatione apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, necnon privilegiis, indultis et literis apostolicis, sub quibuscumque tenoribus et formis ac cum quibusvis derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus clausulis irritantibusque et aliis decretis per Romanos Pontifices concessis, approbatis et innovatis coeterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud sanctum Marcum sub annulo Piscatoris die xxv junii MDLXXXV, pontificatus nostri anno primo.

Epistolari

epistolari

La biblioteca

Bibliotheca

Proprieta' e dimore

villa montalto

Arte & Mecenatismo

Ritratto del Principe Miche

Opere

oristano

CELEBRAZIONI V CENTENARIO

celebrazioni v centenario

Bolle Bandi Avvisi e Brevi

Biblioteca-Angelica-060

Araldica Sistina

stemma peretti montalto

Immagine casuale

maria_felice_peretti_savell.jpg