2021 - Celebrazioni V Centenario della nascita di Sisto V P.O.M.

13.12.2021

Tempo rimanente



Countdown
expired


Link:
PREPARATI


Link:
COMITATO NAZIONALE DELLE CELEBRAZIONI
Celebrazioni 2021
Mercoledì, 16 Gennaio 2019
itenfrdeptrues

PATRIGNONUM Die XI Novembris 1573 - Vitsita apostolica Mons. Maremonti

PATRIGNONUM

Die XI Novembris 1573

DSC09692Parochialis ecclesia S. Mariae de Viminatu unica in dicto castru gubernari solita ab immemorabili tempore citra per unum Priorem et tres Prebendatos veluti coadiutores dicti Prioris secularis in cura animarum exercitio, cuiusquidem ecclesiae fructus, prout asseritur, non excedunt summam salmarum grani decem ad mensuram Asculi, id est viginti communium, vini vero salmarum sex pro qualibet portione, qui quidem fructus ita dividuntur inter praefatos Priorem et Praebendatos, ut quinta cuiqumque Praebendato tribuatur Priore ipso concurrente pro duabus portionibus. Familiae huismodi curae subiectae n. 260, aedes adsunt presbiterales praefatae ecclesiae coherentes, in quibis ipse Prior et Praebendati resident divinis recte quidem inserviunt per hebdomadas ac festis diebus missas, ac vesperas solemniter cantare consueverunt concurrentibus praefatis omnibus ad quaslibet expensas tam ordinarias quam extraordinarias, matutinum cum aliis horis per eosdem in dicta ecclesia recitatur more collegiali.

Ad custodiam S.mae Eucharistiae tabernaculum argenteum quam primum perfici amoto calice ibidem reperto.

Ad Baptismi fontem fieri ciborium in forma cum armariolo pro asservendis oleis sacris, et aliis baptismalibus rebus, ac vascula argentea in quibus asservatur praefa­ta sacra olea intus foderentur de stamno gittato ad eruginem quamdam evitandam. Ad sacristiam quinque calices designatos deaurari, tabernaculum vero firmari et vitreo vasculo instrui ac in fundo de corporali foderari. Item fieri duos libros in folio pro describendis nominibus coniugatorum et baptizzatorum. Item aliud missale novum, necnon manuale romanum. Item turibulum cum navicella decentiori et duas alias sedes confessionales.

Ad altare maius aliud par candelabrorum fieri.

Ad altare S. Mariae de spasmo transferri imaginem S.tae Marie ex altare S. Andreae et de opportunis per Rectores provideri.

Ad altare S. Andreae per Rectorem obstrui niclum et imaginem tituli depingi, Rector D. Anibal Santilius obtinens duo incompatibilia, ut dicitur, ex dispensatio­ne episcopi.

Ad altare S. Iacobi per Rectorem mensam saltem tabulae aequari et lapidem sa­cram in anteriorem partem trahi.

Ad altare S. Hieronimi de candelabris per Rectorem proprium.

Ad altare S. Francisci per Priorem et Praebendatos vel de opportunis omnibus instrui vel demoliri.

Ad altare S. Vìncentii lapidem sacrum per Rectorem trahi in anteriorem partem. Reliquias incertas prò incertis haberi.

Postremo loco a clerids omnibus bonum fuit habitum testimonium de R.mo Ordi­nario qui procedere debeat usqué ad privationem inclusive contra Prebendatum absentem, cum prò curatis habeantur.

Et quia in dicto loco adsimt duae Societates altera S.mi Corporis Christi et altera Rosarii in absentia Rectorum earumdem fuit iniunctum praefato Priori, quod computa earum revideat et quatenus sit opus ad R.um Dominum remittat.

Item organum aptari quam primum licebit prò facultatibus ecclesiae. Item organi- stam habere et quoque Praebendati non possint officiare prò Altaristis, ne cultus divinus minuatur sub arbitrii poena.

Ecclesia S. Antonii Rector D. Ambrosius Santilius de dieta Terra fieri pallium auri- pellatum ad altare maius et de calice et missali novo provideri infra sex menses, ac de mappis ad altare S. Ludae infra dictum tempus.

Ecclesia S. Mariae Annunciatae extra et prope moenia bene tenta, et ideo nihil ultra Rectori fuit iniunctum quam quod sub decenti clausura teneatur, providerique ad altare de opportunis ad sacrificium, et statuto tempore ibidem celebrari. Quarelae nullae expositae cum clerici sint pauci, et Prior valde idoneus comuniter habitus.

Epistolari

epistolari

La biblioteca

Bibliotheca

Proprieta' e dimore

villa montalto

Arte & Mecenatismo

Ritratto del Principe Miche

Opere

oristano

CELEBRAZIONI V CENTENARIO

celebrazioni v centenario

Bolle Bandi Avvisi e Brevi

Biblioteca-Angelica-060

Araldica Sistina

stemma peretti montalto