Domenica, 25 Febbraio 2024

Chi e' on line

Abbiamo 267 visitatori e nessun utente online

BOLLA DI EREZIONE DELLA DIOCESI DI MONTALTO - LATINO

Indice articoli

SIXTUS PP V

SUPER UNIVERSAS ORBIS ECCLESIAS, Eo disponente, qui cunctis imperat, et cui omnia obediunt, meritis licet insufficientibus, constituti, levamus in circuitu agri Dominici oculos nostrae mentis, more pervigilis pastoris inspecturi, quid ecclesiarum ipsarum, praesertim cathedralium, statui et decori congruat, et quid operis circa illas earumque statum prosperum et felicem impendi debeat, et divino fulti praesidio, quo cuncta aequa benignitate pro populorum suorium fidelium salute disponuntur, ad ea, quae statui ecclesiarum huismodi congruunt, nostri officii partes salubriter et utiliter intendere curamus, prout in Domino conspicimus expedire. Sane, cupientes terram Montis Alti, Ripanae dioecesis, quae felicem nostris dedit ortum natalibus, ac in celeberrimo et eminenti loco sita, et muris undique cincta est, et in qua saecularis et collegiata ecclesia S. Mariae ad Collem eleganter constructa, et duas dignitates, et decem canonicatus et totidem praebendas ac sacristia aliaque ad cultum divinum necessaria habens, et duae aliae ecclesiae, una scilicet S. Georgii et S. Petri, et altera Oratorium nuncupata S. Nicolai, in qua confraternitas sub invocatione Sanctissimi Sacramenti canonice instituta reperitur, necnon domus circiter trecentae nobiliter aedificatae ac plateae lateribus stratae existunt, ac singula quaque quarta feria cuiuslibet hebdomadae emporium, ad quod ex omnibus locis circumvicinis fit magnus concursus, celebratur, et ex qua denique viri et in theologia ac iure et medicina aliisque scientiis excellentes prodierunt; ac saecularem ac collegiatam ecclesiam huiusmodi dignioribus titulis et nominibus decorare, habita super his cum fratribus nostris matura delibelatione, et de illorum consilio, ad omnipotentis Dei laudem et gloria, ac eiusdem Beatae Mariae honorem, ac christifidelium devotionis augmentum, praedictam Montis Alti et Porculae ac Patrignonis, necnon Montis de Novem, et Rotellae ac Furciae, a dicta Ripana, necnon Montis Elpari, Communatiae ac Montis Monachi, a Firmana, et denique Castignani terrae seu loca aut castra, eeorumque omnia territoria, ab Asculana dioecesi, quibus in spiritualibus subiectae sunt, apostolica auctoritate, tenore praesentium, perpetuo separamus et dismembramus, illaque et eorum incolas et habitatores, ecclesiarum rectores, beneficiatos, priores et alia inibi beneficia ecclesiastica obtinentes, ac monasteria et domos fratrum aliaque pia loca ab omni iurisdictione, potestate et subiectione venerabilium fratrum nostrorum Ripanae, Firmanae et Asculanae dioecesum episcoporum, nunc et pro tempore existentium, necnon solutione decimarum eisdem episcopis per eas debitarum, ac de cetero faciendarum, perpetuo eximimus et liberamus.

Necnon terram Montis Alti in civitatem, et saecularem collegiatam ecclesiam huiusmodi in cathedralem, sub invocatione eadem eiusdem Beatae Mariae Virginis, pro uno episcopo Montis Alti nuncupando, qui iurisdictionem episcopalem habeat et exerceat in spiritualibus, cum mensa episcopali, arca, sigillo aliisque insignibus, honoribus et privilegiis, quibus alii episcopi de iure vel consuetudine aut alias quomodolibet in eisdem spiritualibus utuntur, potiuntur et gaudent, ac uti, potiri et gaudere quomodolibet poterunt in futurum, de simili consilio, auctoritate et tenore praemissis, erigimus et instituimus. Ac civitatem et cathedralem ecclesiam sic erectas et institutas necnon episcopum Montis Alti pro tempore existentem ac ipsius ecclesiae Montis Alti capitulum Sedi Apostolicae immediate subiicimus, et sub protectione beatorum Petri et Pauli apostolorum subiicimus.

Eidemque ecclesiae sic in cathedralem erectae et institutae, pro sua seu mensae suae episcopalis dote, monasterium Beatae Mariae de Monte Sancto, Ordinis S. Benedicti, dictae Asculanae dioecesis certo, quem haberi volumus pro expresso, modo vacante similiter perpetuo unimus, annectimus et incorporamus; ac silvam seu tenutam Bonettini concedimus, necnon terras et territoria pro dioecesi Montis Alti, illorum vero necnon dictae civitatis Montis Alti, ecclesias, personas pro clero, et habitatores pro populo, etiam perpetuo assignamus; ac eos, quoad superioritatem, iurisdictionem et iura episcopalia Montis Alti subesse, et tamquam membra capiti obsequentes de iuribus episcopalibus responderi volumus.

Decernentes ex nunc irritum et inane si secus super his a quoquam, quavis auctoritate, scienter vel ignoranter contigerit attentari.

Non obstantibus nostris de unionibus committendis ad partes, vocatis quorum interest, ac exprimendo vero valore, et de non tollendo iure quaesito; ac Lateranensis concilii novissime celebrati, uniones perpetuas, nisi in casibus a iure permissis, fieri prohibentis; ac aliis constitutionibus et ordinationibus apostolicis; necnon Ripanae, Firmanae et Asculanae ecclesiarum, iuramento et confirmatione Apostolica vel quavis firmitate alia roboratis, statutis et consuetudinibus; privilegiis quoque, indultis et litteris ap., eisdem illarum praesulibus, capitulis et personis, sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cum quibusvis clausis et decretis, etiam motu proprio et consistorialiter ac alias quomodolibet in contrarium concessis, approbatis et innovatis; quibus omnibus, etiamsi de illis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua, non autem per clausulas generales idem importantes, mentio seu quaevis alia expressio habenda foret, illarum tenores praesentibus pro expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat, specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum Romae apud Sanctum Petram, anno Incarnationis dominicae millesimo quingentesimo octuagesimo sexto, decimoctavo kalendas decembris, pontificatus nostri anno II.
Dat. die 14 nov. 1586, pontif. Anno II.

Epistolari

epistolari

La biblioteca

Bibliotheca

Proprieta' e dimore

villa montalto

Arte & Mecenatismo

Ritratto del Principe Miche

Opere

oristano

CELEBRAZIONI V CENTENARIO

celebrazioni v centenario

Bolle Bandi Avvisi e Brevi

Biblioteca-Angelica-060

Araldica Sistina

stemma peretti montalto

Immagine casuale

cav_fontana.jpg