Domenica, 28 Aprile 2024

Chi e' on line

Abbiamo 144 visitatori e nessun utente online

Ritratto naturale, politico e virtuoso di Sisto Quinto. - ANNOTAZIONI IN LATINO

Indice articoli

ANNOTAZIONI

1) Postea vero multa illum, indulsisse, multa humanae imbecillitati condonasse, nemo ignorat. Quod si acerbior aliquando visus est, graviores poenas quam leges permittebant irrogando: velim id persuasum omnibus, quod qui tunc judiciis capitalibus praeerant hodie testantur neminem Sixti V jussu capitis damnatum quin ex lege supplicio fuisset afficiendus.

2) Hic ergo omnium principum maximus, qui gradum in terris caelo proximum tenet, gravissimis pro totius orbis gubernatione occupationibus distractus, eos agens annos quibus otiosae cessationes concedi facile solent, hic ipse tamen non aetati parcens, non occupationibus distentus, non dignitatem obtendens, aestate, hyeme, per frigora, per aestus, ferventiori aestivo tempore, et intempestis noctibus sacras Basilicas visitat, Stationes adit, officis divinis interest, sacra missarum solemnia celebrat: eaque omnia obit munera , quae a privato, quae a vacuo homine, quae in ipso juventutis flore obiri majora vix possent.

3) Summam eius viri pietatem, ingentem in divinum numen indicant aemulationem, quod eiusmodi inventa nonnisi ab animo singolari sanctitate praedito proficisci potuere. Id maxime cupiebat vir pietate insignis, ut sive e Quirinali, sive e Vaticano sive e privatis laribus subiectam planitiem despectaret, sive iter per urbem faceret, undique sacrosanctum redemptionis nostrae monumentum, et fundatorum apostolicae sedis effigies oculis occursarent.

4) Praefectis et alumnis seminariorum omnium catholicorum , et praesertim orientalibus in Indili institutis scribit, hortaturque et monet ad studia pietatis et religioni.

5) Viris doctis undique conquisitis ad concilia generalia imprimenda, sanctorumque Patrum, et ecclesiasticos libros promulgandos eie.

6) Vir magnanimus paratum animum habet ad omnia, ut nec prosperis extollantur nec dejiciatur adversis. Aguir ex Arist, de magnanirn

7) Quare potest esse simul quis magnanimus, humilis, et moderatus.Aguir. ubi sup.

8) Vir magnanimus versatur in eo ut sublimem et excelsum animum ostendat cum summis et primariis viris, quam cum mediocribus et infimis.

9) Non licet viro magnanimo ut cum primariis et sublimibus viris se iactet, superbe, aut insolenter extollat.

10) Leoni tantum ex feris clementia in supplices, prostratis parcit. Aguir 1.7.e 3. §. 3. n.26.

11) Antequam incipias, consulito; ubi consuleris mature, facto opus est: Salustio, ex Agiur de prudentia.

12) Nec in inorem ìnducere ut summus Pontifex actionum suarum cuiquam rationem reddat praeterquam soli Deo, sed aequum videri ne haec a cardinalibus ignorentur etc.

13) Bene consulere, est secundum utilitatem consulere, et secundum id cuius opus est, et ut, et quando. Arist. de prud

14) Si prudentiam amplecteris, ubique idem eris , et proust varietas exigit rerum, ita te accomodes tempori.

15) Justitiae autem est curare, ne qua in civitate iniquitas fit, aut iniuria quae publicam quietem perturbet.

16) Quid prodest legem promulgare, si impune liceat in eam committere. Quid sceleri poenam edicere, quae deinde a sontibus, cum res tulerit, non exigatur.

17) Legum severitalem revocavit, eas numquam excessit, saepe reddidit mitiores.

Epistolari

epistolari

La biblioteca

Bibliotheca

Proprieta' e dimore

villa montalto

Arte & Mecenatismo

Ritratto del Principe Miche

Opere

oristano

CELEBRAZIONI V CENTENARIO

celebrazioni v centenario

Bolle Bandi Avvisi e Brevi

Biblioteca-Angelica-060

Araldica Sistina

stemma peretti montalto

Immagine casuale

cerchio.jpg